Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

124

Cartula commutationis

1035 febbario 12, Bergamo.

Daiberto del fu Teuzo, da Redona, arcidiacono e preposito della Chiesa di Bergamo, permuta con i fratelli Leone, Stefano e Alessandro, del fu Andrea, da Pedrengo, un appezzamento di terra arativa situato in Pedrengo, in vocabolo Tombille, ottenendo in cambio due appezzamenti di terreno, parimenti arativi, nelle medesima località, nel vocabolo denominato Campora da Basilica.

Originale (A), 485 (B XV). A tergo, di mano della fine del sec. XII: Per hanc probatur quod Dagibertus clericus Sancti Vinc(entii) appelabatur | archidiaconus et prepositus sancte Pergamensis Ecclesie tempore Ambr(osii)| episcopi prioris; di mano del sec. XII/XIII: In Petringo; di mano del sec. XIII: Commutationes de Petringo.

Pergamena con una lacerazione sul margine sinistro, in corrispondenza di un'antica piegatura, che compromette la lettura delle prime lettere delle righe 17 e 18; mm. 290 x 235.

(ST) In Christi nomine. Conradus gr(ati)a Dei imperator augustus, anno imperii eius octavo, duodecimo die mense febroarius, ind(ition)e tercia. Commutatio bone fidei | noscitur esse contractus ut vice emtionis obtineat firmitates eodemque nexu obligat contradentes. Placuit itaque et bona convenit volunta|te inter Dagibertum archidiaconum et prepositum sancte Bergomensis Eclesie et filius quondam Teuzoni de loco Raudona nec non et inter Leonem seu Stefa|num atque Alexandrum germanis filiis quondam Andrei de loco Pedringo, qui professi sunt ex natione eorum legem vivere Langobardorum, ut in Dei nomine | debeant dare sicut a presenti dedit in primis ipse Dagibertus archiadiaconus et prepositus eisdem Leoni et Stefani seu Alexandri germanis commuta|tores sui in causa commutationis nomine, suorum iure presenti die abendum, id est petia una de terra aratoria iuris eiusdem sancte Bergomensis Eclesie, et est po|sita in eodem loco et fundo Pedringo, locus ubi dicitur Tombille: coeret ei a mane Petri, a meridie Iohanni, a sera via, a montes item Iohanni; et est petia ipsa de terra | infra ipses coerenties per iustam mensuram tabulas legittimas quinquaginta et quattuor et dimidia. Quidem ad vicem recepit ipse Dagibertus | archidiaconus et prepositus ad partem eiusdem sancte Bergomensis Eclesie ab eisdem germanis commutatores sui similiter in causa commutationis nomine presenti die | iuris eiusdem sancte Bergomensis Eclesie abendum, id sunt peties due de terra similiter aratorie iuris ipsorum germanis, que abere visi sunt in eodem loco et fundo Pe|dringo, locus ubi dicitur Campora da Basilica. Prima petia: coeret ei a mane Ardemanni subdiaconi, a meridie Petri, a sera suprascriptorum germanis, a montes Laurenti[i]; | et est per iustam mensuram tabulas legittimas quinquaginta et una et dimidia. Secunda petia ibi prope: coeret ei a mane eiusdem sancte Bergomensis Eclesie, a meridie | via, a sera semita, a montes Sancti Evasii; et est per iustam mensuram tabulas legittimas vigincti et una et dimidia. Quidem et ut hordo legis depossit ad | hanc previdendam commutationem accesserunt super ipses peties terre ad previdendum et estimandum, id sunt predictus Ardemannus subdiaconus de eadem ordi|ne sancte Bergomensis Eclesie et filius quondam Radaldi iudex de eodem loco Pedringo et missus domni Ambrosii episcopi episcopatum eiusdem sancte Bergomensis | Eclesie et eidem Dagiberti archidiaconi et preposito similiter misso, una cum tribus hominibus Deum timentes estimatoribus, quorum nomina sunt Lanzo filius quondam |[C]ristofani et Mauro filius quondam Adoni seu Andreas filius quondam item Andrei, isti de eodem vico Pedringo, quibus omnibus rectum comparuit |[et ipsi estim]atores estimaverunt et dixerunt eo quod meliorata et ampliata causa reciperet ipse Dagibertus archidiaconus ad partem eiusdem sancte | Bergomensis Eclesie ab eisdem germanis commutatores sui quam (a) ei daret et hac commutatio inter eos legibus hac firmiter fieri posset. Has autem peties | terre superius dicte vel commutate, cum superioribus et inferioribus seu cum finibus et accessionibus suorum in integrum ipsi commutatores sibi unus alteri in vice com|mutationis tradiderunt, fatiendum pars parti a die presenti quod ut supra in commutatione dederunt cum heredibus et successoribus suorum, iure proprietario nomine, quicquit vo|luerint, sine omni uni alterius suorumque heredibus vel successoribus contraditione. Et spoponderunt se ipsi commutatores sibi unus alteri in vice commutationis cum | heredibus et successoribus suorum suprascriptes peties terre sicut superius legitur omni tempore ab omni contradicentes homines defensare; unde penas inter se posuerunt, ut | si quis ex ipsis aut heredes vel successores suorum se de hac commutatione removere quesierint et non permanserint in ea omnia qualiter superius legitur vel | si ab unoquoque homine iam nominates peties terre sicut superius legitur non defensaverint, tunc illa pars que oc non conservaverint ad invicem compo|nat ad partem fidem servantis pena nomine suprascriptes peties terre in duplum, sub estimatione in eisdem vel in consimilis locis sicut pro tempore meliorates fue|rint aut valuerint, quia sic inter eos (b) convenit. Et si eidem Dagiberti archidiaconi propter honorem archidiaconati mei lex Romana aliquit impedit, nec | liceat me amodo ullo tempore nolle quod volui sed quod a nobis hic semel factum vel conscriptum est inviolabiliter conservare promitto cum stipulatione (c) | subnixa. Unde due cartule commutationis uno tenore scripte sunt. Actum suprascripta civitate Bergamo.
+ Ardemannus subdiaconus missus ut supra subscripsi.
Signum # manibus suprascriptorum Leoni et Stefani seu Alexandri germanis qui hanc cartulam commutationis fieri rogaverunt.
Signum # manibus suprascriptorum Lanzoni et Mauroni seu Andrei qui super ipses peties terre accesserunt et estimaverunt ut supra.
Signum # manibus Liuperti qui et Georrii et Martini legem viventes Romana testes.
Signum # manibus Iohanni et Adelberti seu Petri de eadem civitate Bergamo testes.
(ST) Petrus notarius et iudex scripsi, post traditam complevi et dedi.

(a) L'asta della q- tagliata da un segno abbreviativo superfluo.
(b) eo- corretto da no
(c) Tra -u- ed -l- rasura di una lettera.

Edizione a cura di Marco Vendittelli
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti