Lombardia Beni Culturali

Biblioteca Civica - Fondo pergamene

271

Cartula commutationis

1038 gennaio 9, Bergamo.

Secondo originale (A), 4583 (cf. doc. n. 145). A tergo di mano del sec. XII: Com(mutatio) d(omini) Daib(er)ti archidiaconi in (segue Cal, per Calcinate, depennato) Vicianica; di altra mano dello stesso secolo: Per istas hostenditur ecclesiam Sancti Vinc(entii) habet (segue rasura di otto lettere); di mano del sec. XIV: episcopus Ambrosius anno Conradi XI.

Cit. LUPO, II, col. 593.

Pergamena con il margine sinistro di taglio irregolare; mm. 268/256 x 279/260.

(ST) In nomine Domini Conradus gracia Dei imperator augustus. Anno imperii (a) eius undecimo, nono die mense genuarius, indicione sesta. Commu|tacio bone fidei nossitur esse contractum ut vicem emcionis obtineat firmitatem eodemque nexu oblicant contradantes. Placuit itaque | et bona convenit voluntatem (b) inter domnus Dagibertus arhidiaconus de ordine sancte Bergomensis Eclesie nec non et inter Giselbertus presbiter | filius quondam Petri, de loco Vecianica, qui profesus est ex nacione sua legem vivere Langobardorum, ut in Dei nomine debeant dare sicut a presenti dedit | in primis ipse domnus arhidiaconus eidem Giselberti presbitero in causa commutacionis suo iure presenti die habendum, id est pecia una de terra campiva | iuris sue (c) canonice Sancti Vincencii, que est constituta terra ipsa in eodem loco et fundo Vecianica, locus ubi dicitur Brinianisco: coeret ei a mane Sancti Vicencii, | a meridie de eredes quondam Iohanni presbiteri, a sera Dominici, a montes similiter de alio Dominico, et est per iustam mensuram perticas legitimas iugiales quattuor et | dimidia. Quidem ad vicem recepit ipse domnus Dagibertus arhidiaconus ad partem eidem sue canonice ab eodem Giselberto presbitero commutatori suo similiter | in causa commutacionis presenti die iuris predicte sue canonice abendum, id sunt pecies tres de terra campive iuris ipsius Giselberti presbitero commutatori suo, | que sunt posite in eodem loco et fundo (d) Vecianica. Prima pecia locus ubi dicitur Campo Longo: coeret ei a mane Sancti Vincencii, a meridie et sera Sancti Alexandri, a montes Iohanni; et est per | iustam mensuram tabulas legitimas quinquaginta (e) et sex. Secunda pecia campiva dicitur Bragida Anzani: coeret ei a mane de eredes quondam Vuarnoni, a meridie Bononi, a sera Lanfran|ci (f) diacono, a montes Sancti Alexandri; et est per iustam mensuram perticas iugiales legitimas sex cum tabulas legitimas sedecim. Tercia pecia de terra campiva, ibi prope: coeret ei a mane Petri, | a meridie Sancti Alexandri, a sera Teuzoni, a montes Ambrosioni; et est per iustam mensuram tabulas legitimas vigincti et due. Quidem et ut ordo legis depossit ad anc | previdendam commutacionem accesserunt super ipses pecies terre ad previdendum id sunt Giselbertus presbiter et primicerius de eadem ordine sancte Bergomensis Eclesie et misus domni Ambro|sii episcopi episcopatum (g) sancte Bergomensis Eclesie, de sub cuius regimine et potestatem invenitur esse, una cum tribus ominibus Deum timentibus (h) estimatoribus, quorum nomina sunt Iohannes | et Adrevertus (i) seu Petrus de eodem (j) loco Vecianica: quibus homnibus rectum comparuit et ipsi estimatores estimaverunt et dixerunt eo quod meliorata et ampliata | causa reciperet ipse domnus arhidiaconus ad partem predicte sue canonice ab eodem Giselberto presbitero commutatore suo quam ei daret et ac commutacio inter | eos legibus (k) hac firmiter fieri (l) posset. Has autem pecies terre superius dicte vel commutate cum superioribus et inferioribus seu cum finibus et accessionibus suorum in integrum ipsi | commutatores sibi unus alteri in vice commutacionis tradiderunt, faciendum pars parti a die presenti quod ut supra in commutacione dederunt cum heredibus et succes|soribus suorum iure proprietario nomine quicquit voluerint sine omni uni alterius suorumque eredibus vel successoribus contradicione. Et spoponderunt se ipsi commutatores sibi | unus alteri cum heredibus et successoribus suorum suprascriptas pecias terre campive superius commutate omni tempore ab omni contradicentes homines defensare; unde | penas inter se posuerunt ut si quis ex ipsis aut eredes vel successores suorum se de hac commutacione removere quesierint et non permanserint in ea omnia qua|liter superius legitur, vel si ab unoquoque homine iam nominates pecies terre sicut superius legitur non defensaverint, tunc illa pars que hoc non conservaverint compo|nat ad partem fidem servantis pena nomine suprascriptas pecias terre in duplum sub estimacione in eisdem vel in consimilis locis, sicut pro tempore meliorates fuerint aut value|rint, quia sic inter eos convenit. Unde due commutacionis (m) uno tenore scripte sunt. Et si eisdem domni Dagiberti propter onorem (n) arhidiaconati sui et Giselberti propter onorem | sacerdocii sui de lege (o) Romana aliquit impedit, et nec liceat eis amodo ullo tempore nolle quod semel voluisemus, set quod ab eis ic semel factum vel con|scriptum est inviolabiliter conservare promiserunt cum stipulacione sunnixa. Actum suprascripta civitate Bergamo.
Signum # manibus Giselberti et Martini legem viventes Romana testes.
Signum # manibus Ariberti et Uperti seu Petri testes.
Signum # manibus suprascriptorum Iohanni et Adreverti seu Petri qui super ipses pecies terre haccesserunt et estimaverunt ut supra.
(ST) Garibaldus notarius et iudex scripsi, post traditam complevi.

(a) -p- corretta su r
(b) volu- su conv eraso.
(c) sue nell'interlineo.
(d) Segue una lettera parzialmente erasa, forse c
(e) quinqua- su rasura.
(f) La seconda -n- nell'interlineo.
(g) episcopatum nell'interlineo.
(h) -b- corretta su altra lettera.
(i) A Andrevertus con -n- erasa.
(j) e- su rasura.
(k) A lebus
(l) -e- corretta su altra lettera?
(m) Si sottintenda cartule
(n) p(ro)pt(er) onore(m) nell'interlineo.
(o) Sulla seconda -e tratto abbreviativo eraso.

Edizione a cura di Marco Vendittelli
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti