Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

149

Cartula commutationis

1038 agosto 31, Bergamo.

Dagiberto arcidiacono della Chiesa di Bergamo permuta con Adalberto del fu Rotepaldo, da Levate, diacono della medesima Chiesa, un appezzamento di terra con edifici, corte ed orto, situato nella cittą di Bergamo, a non molta distanza dal monastero di Santa Maria, ottenendo in cambio una masseria con annessi edifici e terreni, situata in Levate.

Originale (A), 1303 (E V). A tergo, di mano del sec. XII: Comutatio Sancti Vincentii de casa que fuit Vulveradi archidiaconi; di altra mano del sec. XII: In Levate; di mano del sec. XIII: Visa est per probam die ultima februarii per consules de Lavate contra monasterium de Astino.

Edizione: LUPO, II, col. 593s. (excerptum).

Pergamena con alcune macchie di umiditą e rosicature soprattutto lungo il margine sinistro e, di estensione pił ampia, in quello inferiore; mm. 567 x 585.

(ST) In Christi nomine. Conradus gratia Dei imperator augustus, anno imperi (a) eius duodecimo, pridie kalendas sep|[tem]bris, inditione sexta. Commutatio bone fidei noscitur esse (b) contractus ut vice emtionis (c) obtineat |[firmit]tates eodemque nexu obligat contradentes. Placuit itaque et bona convenit voluntates inter |[D]agibertum archidiaconum sancte Bergomensis (d) Eclesie nec non et inter Adelbertum diaconum de eadem ordine sancte | Bergomensis Eclesie et filius quondam Rotepaldi de loco (e) Lavate, qui professus est ex natione sua legem vivere Langobar|dorum, ut in Dei nomine debeant dare, sicut a presenti dedit in primis ipse Dagibertus archidiaconus eidem A|delberti diacono commutatore suo in causa commutationis nomine suo iure presenti die abendum, id est | petia una de terra cum (f) edifitiis casarum super abente, curte et orto uno tenente (g), iuris eiusdem sancte Bergo|mensis Eclesie et pertinere videtur de canonica Sancti Vincentii, et est posita infra eadem civitate Bergamo, non longe | a monasterio Sancte Marie. Nominative ipsa casa, que fuit quondam Vulveradi archidiac(oni): coeret ei a (h) mane de | filiis quondam Petri, a meridie et montes (i) via publica, a sera terra que fuit quondam Meroldi diaconi; et est petia ipsa de | terra tota insimul per iustam mensuram (j) tabulas legitimas vigincti et tres. Quidem ad vicem recepit ipse Dagibe|[r]tus archidiaconus ab eodem Adelberto diacono commutatore suo similiter in causa commutationis nomine, | ad partem predicte eclesie (k) seu canonice Sancti Vincentii, presenti die iuris iam dicte (l) eclesie abendum, id est sor|te una massaritia, cum casis et omnibus rebus terretoriis (m) ad se pertinentibus, iuris predicti Adelberti di|aconi, et est posita in eodem loco et fundo Lavate. Nominative sorte ipsa que tenta et laborata | est per Iohanne qui dicitur Gulfia. Ut dictum est suprascripta sorte cum omnibus rebus terretoriis ad se pertinentibus, tam casis quam | aliis edifitiis, areis, curtesitiis, ortis, clausuris, vineis, campis, pratis, silvis ceretis et roboretis | ac stellareis, arboribus fructifferis et infructifferis, cultis et incultis, divisis et indivisis, pascu|is et communaliis et usibus aquarumque ductibus vel decursibus, omnia et ex omnibus ipsius Adelberti diacon[i], | iure pertinentibus ad ipsa sorte sicut superius legitur in integrum. Et sunt suprascriptis casis et omnibus rebus terretoriis totis i[n]| simul estra pasculum et communalia per iustam mensuram iugias legitimas tres et tabulas quinquaginta et sex. Qui|dem et ut hordo legis deposscit ad hanc previdendam (n) commutationem accesserunt super ipses peties terre ad | previdendum et estimandum, id sunt Daniel presbiter de eadem ordine sancte Bergomensis Eclesie et missus domni (o) Am|brosii episcopi eiusdem civitatis, una cum tribus hominibus Deum timentes estimatoribus, quorum nomina subter leguntur; quibus | omnibus rectum comparuit et ipsi estimatores (p) estimaverunt et dixerunt eo quod meliorata et ampliata causa re|ciperet ipse Dagibertus archidiaconus ad partem eiusdem Sancti Vincentii ab eodem Adelberto diacono commutato|re suo quam ei daret et hac commutatio inter eos legibus (q) hac firmiter fieri posset. Has (r) autem rebus terreto[ri]|is superius dictis vel commutatis, cum superioribus et inferioribus (s) seu cum finibus et accessionibus suorum in integrum ips[i]| commutatores sibi unus alteri invice commutationis tradiderunt, fatiendum pars parti a die presenti quod [ut]| supra in commutatione dederunt cum heredibus et successoribus suorum iure proprietario nomine quicquit voluerint, si[ne]| omni uni alterius suorumque heredibus vel successoribus contraditione. Et spoponderunt se ipsi commutatores sibi un[us]| alteri in vice commutationis cum heredibus et successoribus suorum suprascriptis casis et omnibus rebus terretoriis superius | commutatis omni tempore ab omni contradicentes homines defensare; unde penas inter se posuerunt ut si qui[s]| ex ipsis aut heredes vel successores suorum se de ac commutatione removere quesierint et non permanserint | in ea omnia qualiter superius legitur vel si ab unoquoque homine iam nominatis rebus terretoriis sicut superius legi[tur]| non defensaverint ad invicem, tunc illa pars que hoc non conservaverit componat ad partem fidem servantis | pena nomine suprascriptis rebus terretoriis sicut superius legitur in duplum, sub estimatione in eisdem vel in consimilis locis | sicut pro tempore melioratis (t) fuerint aut valuerint, quia sic inter eis convenit. Et si eisdem Dagiberti archidi|aconi et Adelberti diaconi propter honorem diaconati (u) eorum lex Romana aliquit impedit, nec liceat eis | amodo ullo tempore nolle quod voluerunt, sed quod ab eis hic semel factum vel conscriptum est inviolabi|liter conservare promiserunt cum stipulatione subnixa. Unde due cartule commutationis uno tenore | scripte sunt. Actum suprascripta civitate Bergamo.
+ Adelbertus diaconus a me facta subscripsi.
+ Danihel presbiter missus ut supra (v) subscripsi.
Signum # manibus Iohanni et Liutefredi seu Burni[n]gi qui super ipsis rebus terretoriis accesserunt et estima|verunt ut supra.
Signum # manibus Liuperti qui vocatur Georrius et Giselberti legem viventes Romanam testes.
Signum # manibus Petri et Vualperti seu Ambr[osii] legem [vivente]s Langobardorum testes.
(ST) Petrus notarius et iudex scripsi, post trad[itam complevi et dedi].

(a) -e- aggiunta sopra il rigo e poi coperta da segno abbreviativo.
(b) -t(ur) e(ss)e su rasura.
(c) -nis su rasura.
(d) -m- su rasura.
(e) La prima -o- nell'interlineo.
(f) A cu senza segno abbreviativo.
(g) La seconda -n- su rasura.
(h) a corretta su altra lettera.
(i) m(onte)s su rasura parziale di ser
(j) m(en)- corretto su altra lettera.
(k) -c- corretta su altra lettera.
(l) -t- corretta su altra lettera.
(m) A tretoriis per omissione del segno abbreviativo.
(n) p(re)- corretto su altra lettera.
(o) A do(m)mni
(p) -re- corretto su altra lettera.
(q) -b- corretta su altra lettera.
(r) -a- su rasura.
(s) -e- corretta su altra lettera.
(t) -i- corretta su altra lettera.
(u) -ia- su rasura.
(v) -p- nell'interlineo.

Edizione a cura di Marco Vendittelli
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti