Lombardia Beni Culturali
1

Depositio testium

1108, sub arburis

Testimonianze presentate dalla chiesa di S. Lorenzo contro il monastero di S. Radegonda.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 432. Regesto: ASMi, Catalogo, IV, fasc. 65. Sul verso annotazioni tarde

Pergamena con buchi originari e scrittura sbiadita in pił punti.

Millesimo centesimo octavo, sub arburis. Testes ecclesie Sancti Laurentii dati contra monasterium Sancte Radecunde. Ego Gilbertus Buxolus de Florano iurando testor: 'Ego nomine ecclesie Sancti Laurentii tenui hunc buscum, qui est in causa, per annos XXV et plus, iacentem in territorio de Concoretio, set [contratam] non recordor, a meridie Iordani Scacabarozi, a sero flumen Olone et a mane aqua, et nominatim dico de suprascripto busco qui est in causa [[......]]'. Interrogatus qualiter tenebam ipsum, respondeo: 'Vendendo [ligna] et meam utilitatem fatiendo sine ullius [contraditione]'. Interrogatus si [fuit] quod ipse buscus fuerit umquam ecclesie Sancte Radecunde, respondeo: 'Non'. Interrogatus [quantus] est ille buscus qui est in causa, respondeo: 'Nescio, set sunt II aut tres esse [[......]]'. Ego Petracius Buxolus, frater suprascripti Gilberti, iurando testor: 'Iam et per annos XXX et plus eum tenuimus cum Buscheto de Florano massario Sancti Laurentii, et est pertice III, et plus annorum XXX sunt quod pater meus (a) ipsum buscum mihi consignavit, [dicens] quod ipsum tenebat ab ecclesia Sancti (b) Laurentii'. Ego Petrus Panispurus de Concorezo iurando testor: 'Auditum habeo ab illo Petracio quod ipse tenet illum buscum, qui est in causa, ab ecclesia Sancti Laurentii et [quando] buscus Sancte Radecunde fuit mensuratus, circa anni III sunt, inde Petracius [[......]] ipsum buscum et consignavit esse ecclesie Sancti (b) Laurentii'.


(a) Segue eum cancellato.
(b) La i corretta su e. Segue Radecunde cancellato.

Edizione a cura di Maria Franca Baroni
Codifica a cura di Valeria Leoni

Informazioni sul sito | Contatti