Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

23

Cartula commutationis

1011 marzo, Bergamo.

Reginfredo vescovo di Bergamo permuta con Andrea del fu Alperto da Mornico tutte le decime esigibili nella detta località, ottenendo in cambio otto appezzamenti di terra situati nelle località Palosco, Auliuno e Cassenago.

Originale (A), 1101 (D XIV). A tergo, di mano del sec. XI: Comutacio de decima Andrei de Morenico, alla quale una mano del sec. XIII ha aggiunto: et Palusco.

Edizione: LUPO, II, col. 451s (excerptum).
Regesto: SAVIO, p. 44.
Cit. RONCHETTI, II, p. 105.

Pergamena di mm. 560 x 215.

(ST) In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Henricus Dei gracia rex, anno | regni eius Deo propicio septimo, mense marcius indicione nona. Comutacio bone fidei | nosxitur esse contractum ut vicem emcionis obtineat firmitate eodemque nesxu | oblicant contraemtes. Placuit itaque et bona convenit voluntatem inter domnus Reginfre|dus sancte Bergomensis Eclesie venerabilis episcopus nec non et inter Andreas de loco Morenico et filius quondam Alperti | ut in Dei nomine debeant dare sicut a presenti dederunt ac tradiderunt vicissim sibi unus al|teri in comutacionis nomine. In primis dedit ipse domnus Reginfredus episcopus in causa comutacionis | nomine eidem Andrei suo iure abendum, it est omnes decimas quibus esse videntur in eodem vico et fun|do Morenico vel per aliis singulis locis inde pertinentibus, omnia et ex omnibus quantis et qualis ut amo|do in antea exinde anue Dominus dederit, que est iuris eidem sancte Bergomensis Eclesie et episcopio, eo videli|cet ordine, ut faciant ipse Andreas cum suis filiis (a) vel heredes de cuntis omnibus iam dictis decimis quibus | exinde in antea de iam dicto vico Morenico vel de eius pertinenciis pro tempore suo anue Dominus | dederit iure proprietario nomine quicquit voluerint aut previderint (b), unde scriptum | est quia omnes decimas per iussionem episcopi dispensentur. Quidem ad vicem recepit ipse domnus Re|ginfredus episcopus a parte ipsius sui episcopio ab eodem Andreas similiter in causa com[u]|tacionis meliorata rex sicut lex abet, it sunt hocto pecies de terra iuris eiusdem | Andrei, una cum edifices (c) casarum et vinea super abente, curte, orto, area insimu[l]| tenente et una cum arboris roboreis super abente et due prative et trex campive et [u]|na silvata, que sunt posites due in vico Palosco et una in vico Auliuno et quinque i[n]| vico Casenaco. Prima pecia cum edificia et vinea locus qui dicitur Camporodundo: coerit | ei a mane Sancti Alexandri, Ribaldi et Adammi, a meridie Sancti Alexandri, a sera Sancti Alexandri et Lamberti | presbiter; et est per mensura iusta iuge una et tab(u)l(a)s centumviginti. Secunda pecia dicitur Roveras|co: a mane et sera seu muntes vias; et est per mensura iusta iuges quatuor. Tercia pecia (d) | est silvata, dicitur Trexcaria: a mane ipsius Andrei qua sibi reservat, a meridie Ribaldi, | a sera percurit aqua que dicitur Cario; et est area eius per mensura iuge una. Quarta pecia | est campiva in eodem Casenaco: a mane Lamberti, a meridie et montes Alkinde, a sera Sancti Dalmacii; | est per mensura pertikes iuiales hocto. Quinta pecia ibi prope: da trex partes Sancti Dalmacii, a meridie | Alkinde; est iuge una. Sexto campo: da trex parte Lamberti presbiter et Alkinde, est pertices | septem. Septima pecia que est prativa: a mane Alkinde, a meridie Gotefredi, a sera Au|prandi et Alberici; est per mensura tab(u)l(a)s centum. Hoctava pecia similiter prativa: | a mane Gotefredi, a meridie Benedicti et ipsius Gotefredi, a sera Sancte Iulie; et est per men|sura pertikes iuiales sex. As denique iam dictis casis et rebus superius nominatis et co|mutatis una cum accessionibus et ingresoras earum seu (e) cum superioribus suarum rerum vel | cum iam dicta decimas qualiter superius inter se comutaverunt, sibi unus alteri per as | painam comutacionis nomine tradiderunt, ut faciant exinde unusquisque de quo re|ceperunt tam ipsis suorumque successores vel heredes eorum legaliter a presenti die proprie|tario nomine quicquit voluerint aut previderint, sine omni unus alteri contradicione | vel repetiocione. Quidem et ut ordo legis depossit et ad anc previdendam comuta|cionem accesserunt super ipsis rebus et ab eodem vico Morenico per iam dictam decimam | ad previdendum, it est Andreas presbiter de ordine sancte Bergomensis Eclesie et missus ei|dem domni Reginfredi episcopi ab eo directo, una simul cum viris extimatores | corum nomina subter leguntur; quibus omnibus exstimantibus cumparuit eorum, extima|verunt ideo nunc presentem meliorata rex sussiperet ipse domnus Regin|fredus episcopus a parte sui episcopati eodem Andrea quam dedisset et legibus com(u)t(acion)es | inter eos fieri posset. De quibus et pena inter se posuerunt, ut quis ex ipsis | comutatores vel successores aut heredes (f) eorum de ac comutacione remo|vere quesierint aut non permanserint in ea omnia qualiter superius le|gitur vel si ab unumquemque ominem quisquo dederunt in integrum ab omni | ominem non defensaverint, cumponat pars parti fidem servanti | penam duplis ipsis rebus seu iam dicta decima sicut pro tempore fuerint (g) | melioratis aut valuerint (h) sub estimacione in consimilis locis , | quia sic inter eos convenit; unde due comutacione scripte | sunt. Actum eadem civitate Bergamo, feliciter.
+ Andreas a me facta subscripsi.
(L) Andreas presbiter missus subscripsi.
Signum # manibus Ariprandi de Mezate et Petri seu Iohanni | de Morenico, qui extimatores extiterunt ut supra.
Signum # manibus Alexandri et Giselberti legem viventes | Romana testes.
Signum # manibus Vualperti de Eclesialba et Andrei | de ipsa civitate Bergamo seu Petri de Balbiaco testes.
(ST) Ego Aribaldus notarius sacri palacii, scrip|tor huius cartula comutacionis, post tra|dita cumplevi et dedi.

(a) La seconda -i- nell'interlineo.
(b) -n- nell'interlineo.
(c) La seconda -e- corretta su ia
(d) A pecia pecia
(e) -e- corretta su altra lettera.
(f) h- corretta su e
(g) -t nell'interlineo.
(h) -n- nell'interlineo.

Edizione a cura di Cristina Carbonetti
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti