Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

80

<Cartula> commutationis

1028 marzo 31, Bergamo, canonica di S. Vincenzo.

Dagiberto arcidiacono della Chiesa di Bergamo permuta con Dagiberto del fu Andrea diacono della stessa Chiesa, da Mornico, due appezzamenti di terra, uno con corte e l'altro campivo, di pertinenza della chiesa di San Vincenzo e situati, il primo, nella cittą di Bergamo, in vocabolo Casa Meraldi Diaconus, e, il secondo, in Pretorio, presso Bergamo, ricevendo in cambio quattro terre campive in Calcinate, vocaboli Cassenago, Plaubiano e Vaurasole.

Originale (A), 1493 (F V). A tergo, di tre diverse mani del sec. XII: Quod Daivertus fuit archidiaconus de ordine sancte Pergamensis Ecclesie tempore Corradi, anno secundo; In Calcinate et in Pretorio; Ambrosius.

Edizione: LUPO, II, col. 555s (excerptum).
Regesto: SAVIO, p. 49.

Pergamena in discreto stato di conservazione, ad eccezione di estese macchie di umiditą nella parte superiore; mm. 660 x 250.

(ST) In Christi nomine. Conradus gratia Dei imperator augustus, anno imperii eius secundo, secundo die kalendas aprelis, inditione undecima. | Comutatio bone fidei nositur esse contractum ut vice emtionis obtinead firmitatem eodemque [nexu o]blicant | contradantes. Placuit itaque et bona convenit voluntate inter domnus Dagibertus archidiaconus de ordine sancte Bergo[mensis]| Eclesie nec non et inter Dagibertus diaconus de eadem ordine sancte Bergomensis Eclesie et filius quondam Andrei de loco Murnico, | qui profexi eret ex natione eorum legem vivere Langobardorum, ut in Dei nomine debeant dare sicut et a presenti in | primis dedit ipse domnus Dagibertus archidiaconus eidem Dagiberti diaconus in causa comutationis nomine | suo iure presenti die abendum, id sunt peties due de terra, una curtiba et alia campiva, que est iuris Sancti Vincen[ti]. | Prima petia, que est curtiba, est infra civitate Bergamo, locus ubi dicitur Casa Meraldi Diaconus, et abet super se muro uno da parte | meridie: coeret ei a mane et m[ontes] Gi[selber]ti diaconus, a sera Vuarnerii, a meridie via; et est petia ipsa de terra per iustam mensuram tabules | legiptimes due et pedes similiter legiptimos octo. Secunda campiva est a locus ubi dicitur Pretorio, non multum longe ab eadem | civitate Bergamo: coeret ei a mane et montes suprascripti Giselberti diaconus, a sera suprascripti Dagiberti diaconus, a meridie suprascripti Sancti Vincenti; et est | petia ipsa de terra cam[pi]va infra ipses coerenties per iustam mensuram tabules legiptimes treginta. Quidem ad vicem rece|pit ipse domnus Dagibertus archidiaconus ad partem eiusdem suprascripti Sancti Vincenti presenti die abendum, id sunt peties quatuor de | terra campive iuris ipsius Dagiberti diaconus, quibus sunt poxites in loco et fundo Calcinate. Prima petia de terra | locus ubi dicitur Casenaco: a mane Garivaldi, a meridie et sera Alginde, a montes Sancti Laurentii; et est petia ipsa | de terra per iustam mensuram pertices iugiales due et tabules duodecim. Secunda ibi prope: coeret ei a mane et meridie Sancti Dalma|tii, a sera Alginde, a montes Sancti Laurentii; et est petia ipsa de terra per iustam mensuram pertices legiptimes iugia|les quinque. Tertia petia similiter ibi prope, non multum longe, et dicitur Plaubiano: coeret ei a mane et montes suprascripti Garivaldi, | a meridie Alginde, a sera Sancte Iulie; et est petia ipsa de terra per iustam mensuram pertices iugiales legiptimes trex et tabules | duodecim. Quarta petia de terra locus ubi dicitur Vaurasole: coeret ei a mane et montes Sancti Alexandri, a meridie et sera | Sancti Vincenti; et est petia ipsa de terra per iustam mensuram pertices iugiales legiptimes due et tabules legip|times sex. Quidem et ut ordo legis deposit ad anc previdendam comutationem acceserunt super ipses peties | terre ad previdendum et estimandum, id sunt Giselbertus diaconus de ordine eiusdem sancte Bergomensis Ecclesie (a) et filius quondam | Vidaliani de loco Curnasco et missus domni Ambroxioni episcopi, una cum tribus ominibus Deum timentes estimatoribus, | corum nomina sunt Iohannes qui dicitur Dagiverti, abitator in civitate Bergamo et filius quondam Ingizoni de loco Leminne, et allio Iohannes | filius quondam Petri et Petrus filius quondam item Petri qui dicitur Barganiola; quibus omnibus rectum comparuit et ipsi estimatores | estimaverunt et dixerunt eo quod apta et meliorata causa reciperet ipse domnus Dagibertus archidiaconus a parte eiusdem Sancti | Vincenti ab eodem Dagiberto diaconus comutatore (b) suo qua ei lui daret et ac comutatio inter eo legibus ac firmiter | fieri poset. As autem peties terre superius dicte vel comutate, cum superioribus et inferioribus seu cum finibus et accexio|nibus suarum in integrum ipsi comutatores sibi invicem in comutationem tradiderunt, fatiendum pars parti a die presenti quod | ut supra in comutatione dederunt suprascripto Dagiberto diaconus cum suos eredes et ipse Dagibertus archidiaconus cum suis succesoribus | iure proprietario nomine quicquit voluerint, sine omni uni alterius suorumque eredibus vel succesoribus contraditione. Et spoponde|runt se ipse domnus Dagibertus archidiaconus cum suis succesoribus et ipse Dagibertus (c) diaconus cum suis eredibus supradictes peties | terre cum omnia super abente sicut superius legitur in vice comutationis sibi unus alteri invicem omni tempore ab omni contradicentes omi|nes defensare; unde pena inter se posuerunt, ut quis ex ipsis aut eredes suprascripti Dagiberti diaconus vel succesoribus eidem domni | Dagiberti archidiaconus se de ac comutatione removere quexierint et non permanserint in ea omnia qualiter superius legitur | vel si ab unocoque omine iam dictes peties terre sicut superius legitur cum omnia super abente quod ad invicem dederunt non defensaverint, tunc | illa pars que oc non conservaverint componat a parte fidem servantis pena nomine suprascriptes peties terre in duplum, sicut pro tempore meliora|tes fuerint aut valuerint sub estimatione in eisdem vel in consimilis locis, quia sic inter nobis convenit. Et si eidem domni Dagiberti | propter onorem archidiaconati suo et eidem Dagiberti propter onorem diaconati suo de lege Romana sibi unus alteri aliquit impe|dit, nec eis licead a modo ullo tempore nolle quod volui, set quod ab eis ic semel factum vel conscriptum est inviolabiliter conservare | promisit cum stipulatione subnixa. Actum in civitate Bergamo, in casa qui dicitur canonica Sancti Vincenti.
(S) Daibertus archidiaconus a me facta subscripsi.
+ Adelbertus presbiter et primicerius consensi et subscripsi. + Lampertus presbiter subscripsi.
+ Arnelfredus arhipresbiter subscripsi. + Ardemannus presbiter subscripsi.
+ Lambertus presbiter subscripsi.
(L) Daibertus presbiter et cimiliarcha subscripsi.
+ Ato presbiter subscripsi.
+ Gislebertus diaconus, missus ut supra, subscripsi.
Signum # manibus Lazaroni et Giselberti germanis de suprascripta civitate Bergamo, lege viventes Romana, testes.
Signum # manibus Iohanni et alio Iohanni seu Ambroxioni de suprascripta civitate Bergamo, legem viventes Langobardorum, testes.
(ST) Aribertus notarius sacri palatii scripsi, postraditam complevi et dedi.

(a) A Ecll(e)s(i)e
(b) A comutare senza segno abbreviativo.
(c) -b- su rasura.

Edizione a cura di Cristina Carbonetti
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti