Lombardia Beni Culturali
16

<Dicta testium>

1203 gennaio 15, Brescia.

Testimonianze in favore della chiesa di San Desiderio, escusse alla presenza di Giovanni <III da Palazzo> vescovo di Brescia e Gerardo preposito della chiesa di Sant'Alessandro, delegati papali, nella controversia tra i frati di San Desiderio ed Arderico de Brolo di Gussago.

Copia autentica a. 1203-1210, ASBs, ASC, Codice Diplomatico Bresciano, b. 7, n. CXLII (già BQBs, Codice Diplomatico Bresciano, p. 193 n. 64) [B], così conclusa: Ego de Flumicello Pax auctoritate F(ederici) imperat(oris) not(arius) auten|ticum har(um) attestationum sub domino Iohanne Brix(iensi) episcopo et sub domino Gi|rardo preposito eccl(esi)e Sancti Alexandri, delegatis a summo pontifice in ca|usa que vertitur int(er) fratres Sancti Desiderii ex una parte et Ardericum | de Brolo de Gussago latar(um) (così) ut confessi sunt vidi et legi, et sicut in | eum continebatur, ita eor(um) verbo nil addito vel decepto, quod sensum mu|tet in his scripsi et perpetuavi et me subscripsi.

La pergamena presenta diffuse sbiaditure di inchiostro nella parte alta del supporto ed una macchia in corrispondenza di rr. 2-3.
La datazione della copia si ricava sulla base del confronto con il periodo di attività di Pax di Fiumicello attestato nei documenti bresciani, (per cui cfr. Repertorio dei notai, ed. digitale, in Scrineum), ossia tra il 1194 e il 1210.
Per quanto riguarda i criteri editoriali si è scelto, per rendere più chiara la lettura, di dare autonomia formale alle deposizioni dei singoli testimoni andando a capo all'inizio di ogni nuova deposizione.

Test(es) Sancti Desideri contra Ardericum de Brolo.
§ Nuntiattus reversus d[ici]t quod Bellinus de Sancto Desiderio numquam (a) fuit simul cum aliquo clerico qui esset in illa ecclesia frater et qui esset prebendarius et maneret ibi, nisi cum se test(e) et cum pre Alberto et cum Litardo et cum Salvagno, et ipse Bellinus prius fuit in illa ecclesia receptus quam Salvagnus neque Littardus. Item dicit quod ecclesia Sancti Desiderii non habet in singulis annis nisi circa centum .XX. sextarios grani, medium milii et medium frumenti, et de hoc grano fratres ecclesie faciunt placitum de .XX. sextariis grani, scilicet de quo nesciunt utrum habituri sint vel non, et circa .VI. quartarios vini puri, de cuius septem (b) quartis sunt fratres i(n) placito cum Oberto Manecholdi, de quo nesciunt utrum optineant vel non. Item habent de (c) ficto .VI. libr(as) et dimidiam i(m)perial(es), de quibus circa .X. sol(idos) expenduntur in dando comedere fictalibus et de reliquo retinent domus ecclesie, et cetera dispendia domus faciunt. Item dicit quod pro anno habent circa .XII. sol(idos) imperial(es) oblationis, et ultra non multum ascendit. Item habent .XXIIII. bacetas olei de ficto deductis espensis, nec plus habent. Item debitum hoc est, scilicet (d) Calzaveie .XLV. libr(as) imperial(es), Pedezoke .XX. libr(as) imperial(es), Brixiano de Pocca .XII. libr(as) imper(iales), Torello .XX. s(olidos) imperial(es), magistro Gratiadeo et cuidam alteri homini de Sancta Agatha .IIII. libr(as) imperial(es), et sibi test(is) .III. libr(as) i(m)p(eriales). Item debent investire in terra .XV. libr(as) i(m)perial(es) pro quibusdam aliis rebus venditis, in summa capit noginta (e) .V. libr(as) i(m)per(iales). Interrogato si ecclesia Sancti Desiderii ditior est quam ecclesia Sancte Agathe, r(espondit) quod non habent (f) illi de Sancto Desiderio tantum redditum nec tantum dispendium facere possent quantum ecclesia Sancte Agathes habet et facere posset; verumtamen (g) dicit (h) quod habent plus terram quam Sancta Agatha. Interrogato, r(espondit) quod nescit de ecclesia Sancti Georii (i) utrum sit ditior vel pauperior.
§ Redulfinus frater Sancti Desiderii i(uratus) t(estatur) quod fratres Sancti Desiderii habent circa .VI. quartarios vini puri pro anno et de eodem abstulit eis et aufert Obertus Manecholdi .VII. quartarum, ita quod non habuerunt inde aliquid .II. an(ni) sunt, set in placito inde sunt, et pro illo vino predicto omni anno expenduntur circa .LI. sol(idos) imperial(es) pro faciendo clauso de Be, et prope .XXX. minalia habent (j) de omni grano, et de .XX. sextariis eiusdem grani sunt cum Oberto Manecholdi in placito, qui aufert eis illud, et .VI. libr(as) et mediam i(m)perial(es) ficti habent, de quibus (k) fit pastum ill(is) qui ducunt fictum et retinentur domus (l) et circa .XII. sol(idos) pro anno possunt habere de oblation(e), nec ultra id multum vadit, et oleum habent pro anno .XXIIII. bacetas factis expensis; hoc est debitum, scilicet Calzaveie .XLV. lib(ras) imperial(es), Brixiano Poke .XII. libr(as), Iohanni Pedezoke .XV. lib(ras), magistro Gratiadeo .XL. vel .L. sol(idos) et cuidam de Sancta Agatha .XL. s(olidos). Item debent restituere in terra .XL. lib(ras) i(m)per(iales).
§ Belinus reversus dicit quod quando ipse test(is) fuit recept(us) ad Sanctum Desiderium, quod nondum erant ibi recepti Litardus neque Salvagnus, imo eos postea recepit (m) nec ipse nec illi fuerunt ad illam ecclesiam cum magistro Papia nec cum pre Arnulfo. Item dicit de grano et vino et oleo et oblatione et de causis in quibus sunt cum Oberto Manetholdi (n) de .VII. quartis vini et de .XX. sext(ariis) grani idem dic(it) quod Nuntiattus, de debito idem dicit preter de den(ariis) quos dixit Nuntiattus sibi debere dari.
§ Dominus Blancus de Turbiado i(uratus) t(estatur) quod ipse recordatur de quinquaginta annis in quibus usus est in contrata Sancti Desiderii, et usatum habet cum fratribus Sancti Desiderii et eis omni anno solvit fictum, et dicit quod vidit in ea ecclesia fratres esse et manere pre Albertum de Sissano et pre Arnulfum et Nuntiattum et Albertum, qui modo est presbiter de Mella, esse fratres in ipsa ecclesia simul et manere et cum presbiter Arnulfus recessit (o) a Sancto Desiderio, reliqui fratres qui remanserint receperunt Giballum in fratrem, et post recessum Giballi, Belinus fuit receptus et post illum, defuncto (p) pre Alberto de Sissano, recepti sunt Salvagnum et Litardum et ita numerum ascendit in .V. fratres, scilicet in Salvagnum et Litardum et Nuntiattum et Bellinum et presbiterum Albertum de Mella et numquam plures fratres in ecclesia simul esse vidit, nec fuerunt per h(ec) t(em)pora qui manerent in illa ecclesia.
§ Presbiter Albertus de Mella (q) reversus et interogatus si pre Albertus de Sissano et pre Arnulfus et (r) ipse test(is) et Nuntiattus et Teutaldus, Giballus (s) et Salvagnus et magister Papia fuerunt simul uno et eodem t(em)pore prebendarii ecclesie Sancti Desiderii, r(espondit) non. Interrogato si magister Matutius habuit aliquo t(em)pore indumenta de ecclesia Sancti Desiderii aut fuit prebendarius illius ecclesie, r(espondit) non. Interrogato si Bellinus fuit receptus antequam Litardus et Salvagnus in illa ecclesia, r(espondit) sic. Interrogato si Bellinus fuit in ecclesiam predictam simul cum pre Arnulfo et magistro Papia, r(espondit) non. Interrogato si Bellinus recepit in predicta ecclesia Litardum et Salvagnum, r(espondit) sic.
§ Dominus Matuzius reversus et interrogato de omnibus interrogato de quibus, interrogato est presbiter Albertus de Mella (t), r(espondit) idem per omnia sic(ut) (u) ipse pre Albertus r(espondit), et firmiter dicit se numquam pro benefitio de ecclesia Sancti Desiderii nummum unum nec quod nummum valetur habuisse.
Actum est hoc in pallatio Sancti Martini episcopatus Brixie , die mercurii .XV. intrante ienuario, a(nno) D(omini) .MCC. tercio, indict(ione) .VI. Interfuere magister .L. canevarius Sancti Michaelis, presbiter Bazius Sancti Alexandri et alii plures testes r(ogati).


(a) B nuquam per omissione del segno abbreviativo.
(b) Sulla prima e segno abbreviativo - lineetta orizzontale - superfluo.
(c) d(e) aggiunto nell'interlineo.
(d) s- corretta su c.
(e) Così B.
(f) -n- corretta da b.
(g) A veruntamen.
(h) Lettura probabile.
(i) Così B.
(j) B de grano de omni grano.
(k) Segue si[[.]] depennato.
(l) Così B.
(m) Così B, si intenda recepti.
(n) Così B.
(o) -ss- corr. su p
(p) B defucto per omissione del segno abbreviativo.
(q) B Lamella.
(r) A ripete et.
(s) B Giballlus con la l centrale espunta mediante spandimento di inchiostro.
(t) Segue tratto obliquo.
(u) Lettura e scioglimento probabili.

Edizione a cura di Diana Vecchio
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti