63
Carta venditionis
1145 febbraio, Varese.
Vitale del fu Mauro de Tizani abitante in Varese, la moglie Otta, Ambrogino suo figlio e la moglie Mussca, di legge longobarda, vendono a Giovannni Gaffaronis de Varisio un campo in Biumo Superiore detto Intus Taliadam ad Ariam, per sette soldi.
Originale, ABSVVa, Pergg., cart. XI, n. 10 [A]; regesti Comolli, Compendium, BCVa, p. 13, BAMi, c. 6v; L. Lanella, Catalogo, f. 117a.
Sul verso, di mano del sec. XII: Carta de terra de Bima (sic) Superiori.
Regesto: G. SCARAZZINI, Le pergamene, p. 45, n. 57.
(ST) Anno dominice incarnacionis millesimo centesimo quadragesime quinto, mense februarii, indicione octava.
Cartam vendicionis fecerunt Vita|lis filius quondam Mauri de Tizani et habitator in loco Varisii et Otta iugales, atque (a) Ambrosinus filius ipsius Vitalis et Mussca | iugales, qui vivunt lege Longobardorum, ipsis qui supra feminis consencientibus iamdictis viris et mondoaldis earum | et ipsi Ambrosii (b) iamdicto patre suo, et una cum noticia propincorum parentum suprascriptarum feminarum, quorum nomina subter leguntur, a quibus interro|gate et inquisite, in eorum presencia et testium manifestaverunt se non esse coacte, set sponte hanc cartam insimul cum suprascriptis viris earum facere, | in manu Iohannis qui dicitur Gaffaronis de Varisio, nominative de campi pecia una iuris eorum reiacentem in loco Bimio Superiori, et dicitur | Intus Taliadam ad Ariam, est ei a mane Pelligrini, a meridie via, a sero Belengerii; et inde acceperunt suprascripti venditores ab eodem Iohanne emptore | eorum precium solidos septem, et pro ipso precio convenerunt suprascripti venditores cum eorum heredibus suprascripto emptori et suis heredibus et cui dederint | guarentare omni tempore ab omni homine ut venditor emptori pena dupli. Quia sic inter eos convenit.
Actum in loco Vari|sii.
Signa + + + + manuum (c) suprascriptorum venditorum qui hanc cartam ut supra fieri rogaverunt, ipso eidem filio eius et ipsis eidemd ucxori|bus eorum consencientibus et afirmantibus ut supra.
Signa + + + + manuum Vitalis et Obizonis parentum suprascripte Otte, atque Vegli et Iohannis parentum suprascripte Mussce, qui eas inter|rogaverunt et afirmaverunt ut supra.
Signa + + + + manuum Mazalis et Henrici et Gurdi et Vicini, testium.
(ST) Ego Petrus notarius sacri palacii scripsi, post traditam conplevi et dedi.
(a) Segue o espunta.
(b) Cosė A.
(c) Qui e pių oltre in A nuum.
Edizione a cura di
Luisa Zagni
Codifica a cura di
Patrizia Merati