130
Carta <investiture>
<1191 marzo 25>, Varese.
Martino con i suoi eredi si impegna a tenere la terra di cui all'atto precedente ad benefaciendum, versando alla chiesa di San Vittore un canone annuo di dieci soldi di denari nuovi terzoli, con cui dovrà essere dato un pasto a chi porterà il fitto e a tre parenti di Alberto de Masennago e celebrato un annuale per il suddetto defunto. Promette poi di non far refuta dei predetti beni sotto pena di venti soldi e del risarcimento di eventuali danni.
Originale di seguito all'atto numero 129 [A].
Et quamvis in carta suprascripta non contineatur, tamen tali pacto facta est hec venditio suprascriptarum rerum, quod suprascriptus Martinus et eius heredes perpetualiter et infinite sine alicuius contradictione tenere et habere debeant suprascriptas petias | terre ad benefaciendum, ita ut non peiorentur, et persolvendo omni anno semper in festo Omnes Sancti, scilicet in kalendas novembris, ministro annualium iamdicte ecclesie qui pro tempore erit fictum solidos decem denariorum novorum tertiolorum, | qui solidi decem debeant errogari et dispensari in pasto et annoali iamdicti quondam Alberti de Masennago canonici, ad quod pastum, quando sine fraude fiet, adesse debeat ille qui conscignabit suprascriptum | fictum ministro, et ad quod pastum quando fiet adesse debeant tres homines, tantum si adesse voluerint, de parentibus suis, scilicet unum de casa Botti de Sorario et alium de casa quondam domini Guifredi et | tercium de casa quondam Magni de Masennago, qui Bottus et Magnus et Guifredus fuerunt fratres iamdicti [quondam Alberti]; et quando non fiet pastum, debeat dari massario qui portabit suprascriptos solidos decem fictum [panem]| et vinum et formagium ad comedendum. Et ita facta est vendicio suprascripta, quod suprascripte petie semper sint in uno massario et donec in massario uno erunt et hee petie non erunt facte deteriores et fictum persolvetur | annualiter in suprascripto die vel tantum de antea, quod possit dispensari in suprascripto annuale sicut necesse erit, non possint hee petie auferri ipso Martino nec suis heredibus a predicta ecclesia neque ab rectoribus | ecclesie neque ab eo cui datum erit ex parte (a) uius ecclesie ullo modo, nec Martinus neque sui heredes [non] possint ullo tempore refuttare, et si refuttaverint, ille qui refutaverit debeat dare suprascripte ecclesie | solidos viginti denariorum novorum et insuper restaurare peioramentum terrarum et arborum, si deteriores erunt facte; et debeat restaurare ministro ecclesie omne illud dispendium quod fiet pro suprascriptis solidis viginti et peio|ramento terrarum exigendis. Et sic investivit suprascriptus Martinus suprascriptum prepositum ad partem suprascripte ecclesie de omnibus suis rebus, quas habet et habiturus est per pignus de his omnibus adinpiendis et observandis a se et a suis here|dibus et descendentibus (b). Et prepositus sic eum investivit de suprascriptis rebus et fuit confessus tali pacto, ut supra legitur, suprascriptam venditionem a suprascriptis venditoribus factam fore. Quia sic convenerunt inter se.
Actum suprascripto Varisio.
Signa + + manuum (c) suprascripti domini Algisii prepositi et suprascripti Martini, qui hanc cartam ut supra fieri rogaverunt et afirmaverunt.
Interfuerunt ibi vocati et rogati testes Dionisius de Vellono et Petrus Bacegora et Petrus Aramanni de Varisio et Girardus de Sorario et Mussus de Sorario de Castibenno et alii.
Interfuerunt similiter ibi canonici iamdicte ecclesie pro maiori parte.
(ST) Ego Bernardus de Varisio iudex domini Frederici imperatoris hanc cartam tradidi et scripsi.
(a) Segue ecclesie poi ripetuto successivamente.
(b) Il secondo de con segno abbreviativo in interlineo.
(c) In A anum
Edizione a cura di
Luisa Zagni
Codifica a cura di
Patrizia Merati